monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13 > sectio 27 > sectio 67 > sectio 24 > sectio 178 > sectio 14 > sectio 237 > . . . > sectio 75 > sectio 113 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 46, 6. <<<     >>> 8.

7.

1 Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat, habet, suis clauditur retibus.
2 Ipse enim dixerat: Formam servi accepit, non servus lectus est.
3 Iterum ergo interrogo, quid est in forma Dei? Respondet: In natura Dei.
4 Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii (Philip. II, 7).
5 Quaero quid sit, formam servi accipiens (Galat. IV, 8)? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine.
6 Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem; quia in carne eadem.
7 Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur.
8 Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Ierem. XVII, 9)? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem.
9 Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret.
10 Et cum Lazarum fleret mortuum (Matth. VIII, 3), quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum iuberet vinctis pedibus exire (Ioan. XI, 33, 44).
11 Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem, cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret (Matth. XXVII, 52).